factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent
verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem
descenderant et lavabant retia
ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum
a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et
laxate retia vestra in capturam
et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem
laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem
copiosam rumpebatur autem rete eorum
et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et
adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita
ut mergerentur
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens
exi a me quia homo peccator sum Domine
stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in
captura piscium quam ceperant
similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui
erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc
iam homines eris capiens
et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt
illum
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus
lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens
Domine si vis potes me mundare
et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et
confestim lepra discessit ab illo
et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende
te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses
in testimonium illis
perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant
turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
ipse autem secedebat in deserto et orabat
et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant
Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni
castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat
Domini ad sanandum eos
et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat
paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba
ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum
lecto in medium ante Iesum
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata
tua
et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis
est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata
nisi solus Deus
ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit
ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere
surge et ambula
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in
terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle
lectum tuum et vade in domum tuam
et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et
abiit in domum suam magnificans Deum
et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et
repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem
ad teloneum et ait illi sequere me
et relictis omnibus surgens secutus est eum
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba
multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad
discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis
et bibitis
et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt
medico sed qui male habent
non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant
frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum
tui autem edunt et bibunt
quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum
illis est sponsus facere ieiunare
venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus
tunc ieiunabunt in illis diebus
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo
commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus
alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a
novo
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet
vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque
conservantur
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus
melius est